- LYSIUS
- I.LYSIUSArcadiae fluv. aliis Lysus, iuxta quem est Aesculapii tumulus.II.LYSIUSLiberi patris cogn. apud Boeotios, ἀπὸ τȏυ λὺειν, h. e. a solvendo impositum. Ferunt enim, Boeotios aliquando a Thracibus deprehensos, partim captos, partim in fugam versos fuisse, ex quibus cum nonnulli ad Trophonii specum confugissent, visum est iis, noctu astantem loci eius Deum, LIberi Patris sibi auxilium promittere. Quo somnio alacriores redditi Thracas ex insidiis adorti sunt, quos cum vino, somnoque obrutos invenissent, nullo negotio superârunt, receptisque suis, cum in patriam rediislent, Dionysio cogn. Lysio templum consecrârunt. Auctor Heraclides Ponticus. Iulius autem Pollux, Deos omnes, qui averruncandi mali gratiâ colebantur, Lysios vocari ait, quos ἀλεξικάκους, et ἀποτροπαίους Graeci nominant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.